5.2 Prinzipien des Zwischenspeicher-Aufbaus


Memini fuisse quondam in sermone nobilem patinam, in quam quidquid apud lautos solet diem ducere, properans in damnum suum popina congesserat: veneriae spondylique et ostrea eatenus circumcisa qua eduntur, intervenientibus turdis distinguebantur. Echini totam distractique sine ullis ossibus mulli constraverant. Piget esse iam singula: coguntur in unum sapores. In cena fit quod fieri debebat in ventre: expecto iam ut manducata ponantur.